- VIDUA Fratris
- VIDUA FratrisMaritô sine liberis exstinctô, Leviro, apud Hebraeos, ducenda erat, ex lege sacra, Deuter. c. 25. v. 5. quâ temperatur interdictum de Fratria ducenda, quod habetur inter Leges, de Incestu, Levit. c. 18. v. 16. Si habitaverint fratres simul, et mortuus fuerit unus eorum absque prole, non nubet uxor defuncti foras viro extraneo. Sed Levir eius ingrediatur ad eam, et capiat eam in uxorem, et praestet officium Leviri, et eius primogenitus, quem peperit, surget nomine fratris eius defuncti, ut non deleatur nomen eius de Israel. Aiunt autem Magistri, non ex Lege ipsa fuisse, ut Levir cum Fratria more aliquô sollemni iniret matrimonium, quoniam, nisi renuntiatio interveniret, pro leviri uxore habebatur ex ipsius Numinis praescripto, idque tam ubi Sponsa esset demortui, quam ipsa uxor. Attamen ex receptis moribus, matrimonium cum Fratria contrahebat regulariter Levir, coram duobus minimum testibus, idque datô nummulô: Vocabantque contractum hunc sollemni nomine collocationem. Neque ante huiusmodi contractum, licitus habebatur cum ea, ex Maiorum instituto, congreslus: Quin et accessit sacra nuptiarum benedictio et instrumentum dotale, ut Seldenus ostendit, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 2. et 10. At vero, si Levir, his sollemnibus praetermissis, cum ea rem haberet, ob contumaciam in instituta Maiorum, verberibus plexus cogebatur ei dotem constituere. Interim integrum fuisse Leviro, fratris Viduam ducere, sive ei renuntiare, ex verbis seqq. patet. Et si Vir ille noluerit capere uxorem fratris sui, ascendat affinis eius (Fratria) ad portam dicatque Senioribus, recusat Levir meus suscitare fratri suo nomen in Israel, nec vult me habere. Et paulo post. Accedet illa ad eum in conspectu Seniorum et extrahet calceamentum eius, de pede eius, spuensque coram eo, respondeat dicens; Sic fiat viro, qui non aedificat domum Fratris sui, vocabiturque nomen eius in Israel domus eius cui exutus est calceus. Atque ita regulariter se res habuit: exceptiones vero erant non paucae. Si prior Maritus prolem reliquerat, tametsi Mamzetem aut Apostatam, lege hâc non tenebantur Vidua fraterque superstes: At tenebantur, licet filius ei esset ex ancilla seu Gentili susceptus; nam proles eiusmodi pro sua non habebatur. Si Fratria gravida relicta abortum fecerat, lege tenebatur: sed partus vivus liberabat Matrem: ita tamen ut certo constaret, tempus eum novimestre in utero perfecisse etc. Si ante partum gravidae fuisset renuntiatum, iteranda Renuntiatio post partum erat: proin, ut satis constaret, utrum gravida relicat esset, ex more supra laudato usque ad diem 90. exspectandum erat: intra quod tempus prioris Mariti bonis, sed ita, ut accederet etiam opificii sui, si quod erat, pretium, alenda Vidua fuit, etc. Porro, ob dignitatem Regiam, sive Reges, sive eorum Viduae, uti et Pontifices, hac lege erant soluti: qua de re vide hîc infra, in voce Vidua Regis, et plurima hanc in rem, apud saepius laudatum Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 10. 12. 13. 14. Addam saltem formulam dotis Fratriae a Leviro constitutae, ex eodem. Levir enim Fratriam ex Lege ducens, ex fratris demortui bonis seu dote ipsa, quâ Maritus pristinus eam dotârat, adiectô pro libitu Leviri incrementô, dotabat formulâ huiusmodi: Die N. Mensis N. etc. N. Filius. N. venit coram nobis et ad hunc modum locutus est nobis. Frater meus germanus dormivit et vitam Rabbinis nostris et toti Israeli reliquit, at filium aut filiam, quae ei haeres esset et suscitaret nomen in Israel, minime reliquit. Sed reliquit Uxorem hanc, cui nomen est N. filia N. et ad me ex Lege attinet, ut ad Levirum, eam ducere, secundum illud, quod scriptum est in Lege Mosis, Levir eiusingrediatur ad eam, et assensum praebuit illa, ut iure Leviratus iungeretur N. filio N Leviro suo, ad suscitandum nomen in Israel, iuxta id, quod scriptum est. Et erit primogenitus, quem pepererit, surget nomine fratris sui defuncti etc. Et adscribit dictus N. Levir dictae N. Fratriae suae argentum Zuzorum, qui competunt ei, utpote qui adscripti sunt ei in dotali instrumento, a Marito suo priori; et adiecit insuper ex suo, usque ad valorem N. et bona, quae secum attulit ipsa Sponsa etc. l. 2. c. 10. Vide quoque supra Levir.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.